|
| 1 |
|
| post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
|
| 2 |
|
| et locutus est |
|
| 3 |
|
| pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo |
|
| 4 |
|
| dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine |
|
| 5 |
|
| obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine |
|
| 6 |
|
| noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus |
|
| 7 |
|
| sit nox illa solitaria nec laude digna |
|
| 8 |
|
| maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
|
| 9 |
|
| obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
|
| 10 |
|
| quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
|
| 11 |
|
| quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
|
| 12 |
|
| quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
|
| 13 |
|
| nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
|
| 14 |
|
| cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
|
| 15 |
|
| aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
|
| 16 |
|
| aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
|
| 17 |
|
| ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
|
| 18 |
|
| et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
|
| 19 |
|
| parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
|
| 20 |
|
| quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
|
| 21 |
|
| qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
|
| 22 |
|
| gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
|
| 23 |
|
| viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
|
| 24 |
|
| antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
|
| 25 |
|
| quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
|
| 26 |
|
| nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |
|
|
|
|