|
| 1 |
|
| nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei |
|
| 2 |
|
| quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni |
|
| 3 |
|
| egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria |
|
| 4 |
|
| et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum |
|
| 5 |
|
| qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant |
|
| 6 |
|
| in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream |
|
| 7 |
|
| qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant |
|
| 8 |
|
| filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes |
|
| 9 |
|
| nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium |
|
| 10 |
|
| abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur |
|
| 11 |
|
| faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum |
|
| 12 |
|
| ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis |
|
| 13 |
|
| dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium |
|
| 14 |
|
| quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt |
|
| 15 |
|
| redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea |
|
| 16 |
|
| nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis |
|
| 17 |
|
| nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt |
|
| 18 |
|
| in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me |
|
| 19 |
|
| conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri |
|
| 20 |
|
| clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me |
|
| 21 |
|
| mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi |
|
| 22 |
|
| elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide |
|
| 23 |
|
| scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi |
|
| 24 |
|
| verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis |
|
| 25 |
|
| flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi |
|
| 26 |
|
| expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae |
|
| 27 |
|
| interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis |
|
| 28 |
|
| maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi |
|
| 29 |
|
| frater fui draconum et socius strutionum |
|
| 30 |
|
| cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate |
|
| 31 |
|
| versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium |
|
|
|
|