|
| 1 |
|
| audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta |
|
| 2 |
|
| ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis |
|
| 3 |
|
| simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur |
|
| 4 |
|
| spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me |
|
| 5 |
|
| si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste |
|
| 6 |
|
| ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum |
|
| 7 |
|
| verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis |
|
| 8 |
|
| dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi |
|
| 9 |
|
| mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me |
|
| 10 |
|
| quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi |
|
| 11 |
|
| posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas |
|
| 12 |
|
| hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine |
|
| 13 |
|
| adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi |
|
| 14 |
|
| semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit |
|
| 15 |
|
| per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo |
|
| 16 |
|
| tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam |
|
| 17 |
|
| ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia |
|
| 18 |
|
| eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium |
|
| 19 |
|
| increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit |
|
| 20 |
|
| abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis |
|
| 21 |
|
| tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur |
|
| 22 |
|
| adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis |
|
| 23 |
|
| si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem |
|
| 24 |
|
| miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier |
|
| 25 |
|
| consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae |
|
| 26 |
|
| deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam |
|
| 27 |
|
| respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi |
|
| 28 |
|
| liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret |
|
| 29 |
|
| ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos |
|
| 30 |
|
| ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium |
|
| 31 |
|
| adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar |
|
| 32 |
|
| si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum |
|
| 33 |
|
| quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam |
|
|
|
|