Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| igitur Heliu haec rursum locutus est |
| 2 |
| numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum |
| 3 |
| dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero |
| 4 |
| itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum |
| 5 |
| suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit |
| 6 |
| si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum |
| 7 |
| porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet |
| 8 |
| homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua |
| 9 |
| propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum |
| 10 |
| et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte |
| 11 |
| qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos |
| 12 |
| ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum |
| 13 |
| non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur |
| 14 |
| etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum |
| 15 |
| nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde |
| 16 |
| ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/035.mp3
42
35