|
| 1 |
|
| addens quoque Heliu haec locutus est |
|
| 2 |
|
| sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar |
|
| 3 |
|
| repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum |
|
| 4 |
|
| vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi |
|
| 5 |
|
| Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens |
|
| 6 |
|
| sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit |
|
| 7 |
|
| non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur |
|
| 8 |
|
| et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis |
|
| 9 |
|
| indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint |
|
| 10 |
|
| revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate |
|
| 11 |
|
| si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria |
|
| 12 |
|
| si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia |
|
| 13 |
|
| simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint |
|
| 14 |
|
| morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos |
|
| 15 |
|
| eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius |
|
| 16 |
|
| igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine |
|
| 17 |
|
| causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies |
|
| 18 |
|
| non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te |
|
| 19 |
|
| depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine |
|
| 20 |
|
| ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis |
|
| 21 |
|
| cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam |
|
| 22 |
|
| ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus |
|
| 23 |
|
| quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem |
|
| 24 |
|
| memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri |
|
| 25 |
|
| omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul |
|
| 26 |
|
| ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis |
|
| 27 |
|
| qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum |
|
| 28 |
|
| qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper |
|
| 29 |
|
| si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum |
|
| 30 |
|
| et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet |
|
| 31 |
|
| per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus |
|
| 32 |
|
| in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat |
|
| 33 |
|
| adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere |
|
|
|
|