|
| 1 |
|
| super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo |
|
| 2 |
|
| audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem |
|
| 3 |
|
| subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae |
|
| 4 |
|
| post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius |
|
| 5 |
|
| tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia |
|
| 6 |
|
| qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae |
|
| 7 |
|
| qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua |
|
| 8 |
|
| ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur |
|
| 9 |
|
| ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus |
|
| 10 |
|
| flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae |
|
| 11 |
|
| frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum |
|
| 12 |
|
| quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum |
|
| 13 |
|
| sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri |
|
| 14 |
|
| ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei |
|
| 15 |
|
| numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius |
|
| 16 |
|
| numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias |
|
| 17 |
|
| nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro |
|
| 18 |
|
| tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt |
|
| 19 |
|
| ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris |
|
| 20 |
|
| quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur |
|
| 21 |
|
| at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas |
|
| 22 |
|
| ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio |
|
| 23 |
|
| digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest |
|
| 24 |
|
| ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes |
|
|
|
|