|
| 1 |
|
| respondens autem Dominus Iob de turbine dixit |
|
| 2 |
|
| quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
|
| 3 |
|
| accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
|
| 4 |
|
| ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam |
|
| 5 |
|
| quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
|
| 6 |
|
| super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius |
|
| 7 |
|
| cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei |
|
| 8 |
|
| quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
|
| 9 |
|
| cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem |
|
| 10 |
|
| circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
|
| 11 |
|
| et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
|
| 12 |
|
| numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum |
|
| 13 |
|
| et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea |
|
| 14 |
|
| restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
|
| 15 |
|
| auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
|
| 16 |
|
| numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
|
| 17 |
|
| numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti |
|
| 18 |
|
| numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia |
|
| 19 |
|
| in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
|
| 20 |
|
| ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius |
|
| 21 |
|
| sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
|
| 22 |
|
| numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
|
| 23 |
|
| quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli |
|
| 24 |
|
| per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram |
|
| 25 |
|
| quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
|
| 26 |
|
| ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
|
| 27 |
|
| ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
|
| 28 |
|
| quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris |
|
| 29 |
|
| de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit |
|
| 30 |
|
| in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur |
|
| 31 |
|
| numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
|
| 32 |
|
| numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis |
|
| 33 |
|
| numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra |
|
| 34 |
|
| numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
|
| 35 |
|
| numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
|
| 36 |
|
| quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
|
| 37 |
|
| quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet |
|
| 38 |
|
| quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur |
|
| 39 |
|
| numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis |
|
| 40 |
|
| quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
|
| 41 |
|
| quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |
|
|
|
|