Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
| 2 |
| si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit |
| 3 |
| ecce docuisti multos et manus lassas roborasti |
| 4 |
| vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti |
| 5 |
| nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es |
| 6 |
| timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum |
| 7 |
| recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint |
| 8 |
| quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos |
| 9 |
| flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos |
| 10 |
| rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt |
| 11 |
| tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt |
| 12 |
| porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius |
| 13 |
| in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines |
| 14 |
| pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt |
| 15 |
| et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae |
| 16 |
| stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi |
| 17 |
| numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir |
| 18 |
| ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem |
| 19 |
| quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea |
| 20 |
| de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt |
| 21 |
| qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/004.mp3
42
4