|
| 1 |
|
| respondens autem Dominus Iob de turbine ait |
|
| 2 |
|
| accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi |
|
| 3 |
|
| numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris |
|
| 4 |
|
| et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas |
|
| 5 |
|
| circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus |
|
| 6 |
|
| disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia |
|
| 7 |
|
| respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo |
|
| 8 |
|
| absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam |
|
| 9 |
|
| et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua |
|
| 10 |
|
| ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet |
|
| 11 |
|
| fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius |
|
| 12 |
|
| constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt |
|
| 13 |
|
| ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae |
|
| 14 |
|
| ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius |
|
| 15 |
|
| huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi |
|
| 16 |
|
| sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus |
|
| 17 |
|
| protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis |
|
| 18 |
|
| ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius |
|
| 19 |
|
| in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius |
|
| 20 |
|
| an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius |
|
| 21 |
|
| numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius |
|
| 22 |
|
| numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia |
|
| 23 |
|
| numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum |
|
| 24 |
|
| numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis |
|
| 25 |
|
| concident eum amici divident illum negotiatores |
|
| 26 |
|
| numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius |
|
| 27 |
|
| pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui |
|
| 28 |
|
| ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur |
|
|
|
|