|
| 1 |
|
| non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo |
|
| 2 |
|
| quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt |
|
| 3 |
|
| non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis |
|
| 4 |
|
| quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit |
|
| 5 |
|
| portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido |
|
| 6 |
|
| corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus |
|
| 7 |
|
| una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas |
|
| 8 |
|
| una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur |
|
| 9 |
|
| sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi |
|
| 10 |
|
| de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae |
|
| 11 |
|
| de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis |
|
| 12 |
|
| halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur |
|
| 13 |
|
| in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas |
|
| 14 |
|
| membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur |
|
| 15 |
|
| cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus |
|
| 16 |
|
| cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur |
|
| 17 |
|
| cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax |
|
| 18 |
|
| reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes |
|
| 19 |
|
| non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae |
|
| 20 |
|
| quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam |
|
| 21 |
|
| sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum |
|
| 22 |
|
| fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt |
|
| 23 |
|
| post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem |
|
| 24 |
|
| non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret |
|
| 25 |
|
| omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |
|
|
|
|