|
| 1 |
|
| [Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? |
|
| 2 |
|
| Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia qu sub clo sunt, mea sunt. |
|
| 3 |
|
| Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. |
|
| 4 |
|
| Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? |
|
| 5 |
|
| Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. |
|
| 6 |
|
| Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. |
|
| 7 |
|
| Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. |
|
| 8 |
|
| Una alteri adhrebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. |
|
| 9 |
|
| Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebr diluculi. |
|
| 10 |
|
| De ore ejus lampades procedunt, sicut td ignis accens. |
|
| 11 |
|
| De naribus ejus procedit fumus, sicut oll succens atque ferventis. |
|
| 12 |
|
| Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. |
|
| 13 |
|
| In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus prcedit egestas. |
|
| 14 |
|
| Membra carnium ejus cohrentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. |
|
| 15 |
|
| Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. |
|
| 16 |
|
| Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. |
|
| 17 |
|
| Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit, neque hasta, neque thorax: |
|
| 18 |
|
| reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum s. |
|
| 19 |
|
| Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fund. |
|
| 20 |
|
| Quasi stipulam stimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. |
|
| 21 |
|
| Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. |
|
| 22 |
|
| Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. |
|
| 23 |
|
| Post eum lucebit semita: stimabit abyssum quasi senescentem. |
|
| 24 |
|
| Non est super terram potestas qu comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. |
|
| 25 |
|
| Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbi.] |
|
|
|
|