Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Respondens autem Job Domino, dixit: |
| 2 |
| [Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. |
| 3 |
| Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et qu ultra modum excederent scientiam meam. |
| 4 |
| Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. |
| 5 |
| Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. |
| 6 |
| Idcirco ipse me reprehendo, et ago pnitentiam in favilla et cinere.] |
| 7 |
| Postquam autem locutus est Dominus verba hc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. |
| 8 |
| Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. |
| 9 |
| Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. |
| 10 |
| Dominus quoque conversus est ad pnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia qucumque fuerant Job, duplicia. |
| 11 |
| Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et univers sorores su, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. |
| 12 |
| Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asin. |
| 13 |
| Et fuerunt ei septem filii, et tres fili. |
| 14 |
| Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secund Cassiam, et nomen terti Cornustibii. |
| 15 |
| Non sunt autem invent mulieres specios sicut fili Job in universa terra: deditque eis pater suus hreditatem inter fratres earum. |
| 16 |
| Vixit autem Job post hc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/job/042.mp3
42
42