|
| 1 |
|
| voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere |
|
| 2 |
|
| vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia |
|
| 3 |
|
| ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim |
|
| 4 |
|
| longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat |
|
| 5 |
|
| cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius |
|
| 6 |
|
| nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor |
|
| 7 |
|
| homo ad laborem nascitur et avis ad volatum |
|
| 8 |
|
| quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum |
|
| 9 |
|
| qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero |
|
| 10 |
|
| qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa |
|
| 11 |
|
| qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate |
|
| 12 |
|
| qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant |
|
| 13 |
|
| qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat |
|
| 14 |
|
| per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie |
|
| 15 |
|
| porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem |
|
| 16 |
|
| et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum |
|
| 17 |
|
| beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes |
|
| 18 |
|
| quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt |
|
| 19 |
|
| in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum |
|
| 20 |
|
| in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii |
|
| 21 |
|
| a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit |
|
| 22 |
|
| in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis |
|
| 23 |
|
| sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi |
|
| 24 |
|
| et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis |
|
| 25 |
|
| scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae |
|
| 26 |
|
| ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo |
|
| 27 |
|
| ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta |
|
|
|
|