|
| 1 |
|
| [Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. |
|
| 2 |
|
| Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. |
|
| 3 |
|
| Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. |
|
| 4 |
|
| Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. |
|
| 5 |
|
| Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. |
|
| 6 |
|
| Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. |
|
| 7 |
|
| Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. |
|
| 8 |
|
| Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: |
|
| 9 |
|
| qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; |
|
| 10 |
|
| qui dat pluviam super faciem terr, et irrigat aquis universa; |
|
| 11 |
|
| qui ponit humiles in sublime, et mrentes erigit sospitate; |
|
| 12 |
|
| qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cperant; |
|
| 13 |
|
| qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. |
|
| 14 |
|
| Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. |
|
| 15 |
|
| Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. |
|
| 16 |
|
| Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. |
|
| 17 |
|
| Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: |
|
| 18 |
|
| quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. |
|
| 19 |
|
| In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. |
|
| 20 |
|
| In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. |
|
| 21 |
|
| A flagello lingu absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. |
|
| 22 |
|
| In vastitate et fame ridebis, et bestias terr non formidabis. |
|
| 23 |
|
| Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et besti terr pacific erunt tibi. |
|
| 24 |
|
| Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. |
|
| 25 |
|
| Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terr. |
|
| 26 |
|
| Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. |
|
| 27 |
|
| Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.] |
|
|
|
|