|
| 1 |
|
| respondens autem Iob dixit |
|
| 2 |
|
| utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera |
|
| 3 |
|
| quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena |
|
| 4 |
|
| quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me |
|
| 5 |
|
| numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit |
|
| 6 |
|
| aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem |
|
| 7 |
|
| quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt |
|
| 8 |
|
| quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus |
|
| 9 |
|
| et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me |
|
| 10 |
|
| et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti |
|
| 11 |
|
| quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam |
|
| 12 |
|
| nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est |
|
| 13 |
|
| ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me |
|
| 14 |
|
| qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit |
|
| 15 |
|
| fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus |
|
| 16 |
|
| qui timent pruinam inruet super eos nix |
|
| 17 |
|
| tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo |
|
| 18 |
|
| involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt |
|
| 19 |
|
| considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper |
|
| 20 |
|
| confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt |
|
| 21 |
|
| nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis |
|
| 22 |
|
| numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi |
|
| 23 |
|
| vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me |
|
| 24 |
|
| docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me |
|
| 25 |
|
| quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere |
|
| 26 |
|
| ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis |
|
| 27 |
|
| super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum |
|
| 28 |
|
| verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar |
|
| 29 |
|
| respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate |
|
| 30 |
|
| et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |
|
|
|
|