|
| 1 |
|
| militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius |
|
| 2 |
|
| sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui |
|
| 3 |
|
| sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi |
|
| 4 |
|
| si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras |
|
| 5 |
|
| induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est |
|
| 6 |
|
| dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe |
|
| 7 |
|
| memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona |
|
| 8 |
|
| nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam |
|
| 9 |
|
| sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet |
|
| 10 |
|
| nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius |
|
| 11 |
|
| quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae |
|
| 12 |
|
| numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere |
|
| 13 |
|
| si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo |
|
| 14 |
|
| terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties |
|
| 15 |
|
| quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea |
|
| 16 |
|
| desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei |
|
| 17 |
|
| quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum |
|
| 18 |
|
| visitas eum diluculo et subito probas illum |
|
| 19 |
|
| usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam |
|
| 20 |
|
| peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis |
|
| 21 |
|
| cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |
|
|
|
|