Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| respondens autem Baldad Suites dixit |
| 2 |
| usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui |
| 3 |
| numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est |
| 4 |
| etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae |
| 5 |
| tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus |
| 6 |
| si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae |
| 7 |
| in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis |
| 8 |
| interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam |
| 9 |
| hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram |
| 10 |
| et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia |
| 11 |
| numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua |
| 12 |
| cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit |
| 13 |
| sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit |
| 14 |
| non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius |
| 15 |
| innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget |
| 16 |
| humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur |
| 17 |
| super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur |
| 18 |
| si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te |
| 19 |
| haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur |
| 20 |
| Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis |
| 21 |
| donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo |
| 22 |
| qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/job/008.mp3
42
8