|
| 1 |
|
| Respondens autem Baldad Suhites, dixit: |
|
| 2 |
|
| [Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? |
|
| 3 |
|
| Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? |
|
| 4 |
|
| Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis su: |
|
| 5 |
|
| tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; |
|
| 6 |
|
| si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justiti tu, |
|
| 7 |
|
| in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. |
|
| 8 |
|
| Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam |
|
| 9 |
|
| (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), |
|
| 10 |
|
| et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. |
|
| 11 |
|
| Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? |
|
| 12 |
|
| Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. |
|
| 13 |
|
| Sic vi omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocrit peribit. |
|
| 14 |
|
| Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. |
|
| 15 |
|
| Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. |
|
| 16 |
|
| Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. |
|
| 17 |
|
| Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. |
|
| 18 |
|
| Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. |
|
| 19 |
|
| Hc est enim ltitia vi ejus, ut rursum de terra alii germinentur. |
|
| 20 |
|
| Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, |
|
| 21 |
|
| donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. |
|
| 22 |
|
| Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] |
|
|
|
|