|
| 1 |
|
| et respondens Iob ait |
|
| 2 |
|
| vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo |
|
| 3 |
|
| si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille |
|
| 4 |
|
| sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit |
|
| 5 |
|
| qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo |
|
| 6 |
|
| qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur |
|
| 7 |
|
| qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo |
|
| 8 |
|
| qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris |
|
| 9 |
|
| qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri |
|
| 10 |
|
| qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus |
|
| 11 |
|
| si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum |
|
| 12 |
|
| si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis |
|
| 13 |
|
| Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem |
|
| 14 |
|
| quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo |
|
| 15 |
|
| qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor |
|
| 16 |
|
| et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam |
|
| 17 |
|
| in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa |
|
| 18 |
|
| non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus |
|
| 19 |
|
| si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere |
|
| 20 |
|
| si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit |
|
| 21 |
|
| etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae |
|
| 22 |
|
| unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit |
|
| 23 |
|
| si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat |
|
| 24 |
|
| terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est |
|
| 25 |
|
| dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum |
|
| 26 |
|
| pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam |
|
| 27 |
|
| cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor |
|
| 28 |
|
| verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti |
|
| 29 |
|
| si autem et sic impius sum quare frustra laboravi |
|
| 30 |
|
| si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae |
|
| 31 |
|
| tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea |
|
| 32 |
|
| neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri |
|
| 33 |
|
| non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus |
|
| 34 |
|
| auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat |
|
| 35 |
|
| loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere |
|
|
|
|