Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem psalmus David |
| 2 |
| in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer |
| 3 |
| quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde |
| 4 |
| quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit |
| 5 |
| Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum |
| 6 |
| Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam |
| 7 |
| pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum |
| 8 |
| quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/010.mp3
150
10