|
| 1 |
|
| ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius |
|
| 2 |
|
| benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius |
|
| 3 |
|
| qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas |
|
| 4 |
|
| qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus |
|
| 5 |
|
| qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua |
|
| 6 |
|
| faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus |
|
| 7 |
|
| notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas |
|
| 8 |
|
| miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors |
|
| 9 |
|
| non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur |
|
| 10 |
|
| non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis |
|
| 11 |
|
| quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se |
|
| 12 |
|
| quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras |
|
| 13 |
|
| quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se |
|
| 14 |
|
| quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus |
|
| 15 |
|
| homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit |
|
| 16 |
|
| quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum |
|
| 17 |
|
| misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum |
|
| 18 |
|
| his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea |
|
| 19 |
|
| Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur |
|
| 20 |
|
| benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius |
|
| 21 |
|
| benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius |
|
| 22 |
|
| benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino |
|
|
|
|