|
| 1 |
|
| alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius |
|
| 2 |
|
| cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius |
|
| 3 |
|
| laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
|
| 4 |
|
| quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper |
|
| 5 |
|
| mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius |
|
| 6 |
|
| semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
|
| 7 |
|
| ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
|
| 8 |
|
| memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes |
|
| 9 |
|
| quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac |
|
| 10 |
|
| et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum |
|
| 11 |
|
| dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
|
| 12 |
|
| cum essent numero breves paucissimos et incolas eius |
|
| 13 |
|
| et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum |
|
| 14 |
|
| non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges |
|
| 15 |
|
| nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari |
|
| 16 |
|
| et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit |
|
| 17 |
|
| misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph |
|
| 18 |
|
| humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius |
|
| 19 |
|
| donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum |
|
| 20 |
|
| misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum |
|
| 21 |
|
| constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae |
|
| 22 |
|
| ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret |
|
| 23 |
|
| et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham |
|
| 24 |
|
| et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius |
|
| 25 |
|
| convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius |
|
| 26 |
|
| misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum |
|
| 27 |
|
| posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham |
|
| 28 |
|
| misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos |
|
| 29 |
|
| convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
|
| 30 |
|
| dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum |
|
| 31 |
|
| dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum |
|
| 32 |
|
| posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum |
|
| 33 |
|
| et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum |
|
| 34 |
|
| dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
|
| 35 |
|
| et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum |
|
| 36 |
|
| et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum |
|
| 37 |
|
| et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
|
| 38 |
|
| laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos |
|
| 39 |
|
| expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem |
|
| 40 |
|
| petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos |
|
| 41 |
|
| disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina |
|
| 42 |
|
| quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum |
|
| 43 |
|
| et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia |
|
| 44 |
|
| et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt |
|
| 45 |
|
| ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant |
|
|
|
|