Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. |
| 2 |
| Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. |
| 3 |
| Laudamini in nomine sancto ejus; ltetur cor qurentium Dominum. |
| 4 |
| Qurite Dominum, et confirmamini; qurite faciem ejus semper. |
| 5 |
| Mementote mirabilium ejus qu fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: |
| 6 |
| semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. |
| 7 |
| Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. |
| 8 |
| Memor fuit in sculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: |
| 9 |
| quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: |
| 10 |
| et statuit illud Jacob in prceptum, et Isral in testamentum ternum, |
| 11 |
| dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hreditatis vestr: |
| 12 |
| cum essent numero brevi, paucissimi, et incol ejus. |
| 13 |
| Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. |
| 14 |
| Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. |
| 15 |
| Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
| 16 |
| Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. |
| 17 |
| Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. |
| 18 |
| Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: |
| 19 |
| donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. |
| 20 |
| Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. |
| 21 |
| Constituit eum dominum domus su, et principem omnis possessionis su: |
| 22 |
| ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. |
| 23 |
| Et intravit Isral in gyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. |
| 24 |
| Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. |
| 25 |
| Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. |
| 26 |
| Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. |
| 27 |
| Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. |
| 28 |
| Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. |
| 29 |
| Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. |
| 30 |
| Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. |
| 31 |
| Dixit, et venit cnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. |
| 32 |
| Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. |
| 33 |
| Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. |
| 34 |
| Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: |
| 35 |
| et comedit omne fnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terr eorum. |
| 36 |
| Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. |
| 37 |
| Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. |
| 38 |
| Ltata est gyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. |
| 39 |
| Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. |
| 40 |
| Petierunt, et venit coturnix, et pane cli saturavit eos. |
| 41 |
| Dirupit petram, et fluxerunt aqu: abierunt in sicco flumina. |
| 42 |
| Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. |
| 43 |
| Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in ltitia. |
| 44 |
| Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: |
| 45 |
| ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/104.mp3
150
104