Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis |
| 2 |
| ego dixi in excessu meo omnis homo mendax |
| 3 |
| quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi |
| 4 |
| calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo |
| 5 |
| vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
| 6 |
| pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius |
| 7 |
| o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea |
| 8 |
| tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo |
| 9 |
| vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius |
| 10 |
| in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/115.mp3
150
115