×

Bibliae Latinae Clementine 1598

Esther 115

1
Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
2
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
3
Quid retribuam Domino pro omnibus qu retribuit mihi?
4
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancill tu. Dirupisti vincula mea:
8
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
10
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]
Latin Clementine Bible 1598
Public Domain: Clementine Vulgate 1598
:
Save Notes