|
| 1 |
|
| alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
|
| 2 |
|
| dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
|
| 3 |
|
| dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius |
|
| 4 |
|
| dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius |
|
| 5 |
|
| de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus |
|
| 6 |
|
| Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
|
| 7 |
|
| Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos |
|
| 8 |
|
| bonum est confidere in Domino quam confidere in homine |
|
| 9 |
|
| bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus |
|
| 10 |
|
| omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos |
|
| 11 |
|
| circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos |
|
| 12 |
|
| circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos |
|
| 13 |
|
| inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me |
|
| 14 |
|
| fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem |
|
| 15 |
|
| vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum |
|
| 16 |
|
| dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem |
|
| 17 |
|
| non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
|
| 18 |
|
| castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me |
|
| 19 |
|
| aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino |
|
| 20 |
|
| haec porta Domini iusti intrabunt in eam |
|
| 21 |
|
| confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
|
| 22 |
|
| lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
|
| 23 |
|
| a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris |
|
| 24 |
|
| haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
|
| 25 |
|
| o Domine salvum fac o Domine prosperare |
|
| 26 |
|
| benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
|
| 27 |
|
| Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris |
|
| 28 |
|
| Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
|
| 29 |
|
| confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
|
|
|
|