|
| 1 |
|
| alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
|
| 2 |
|
| beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum |
|
| 3 |
|
| non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
|
| 4 |
|
| tu mandasti mandata tua custodire nimis |
|
| 5 |
|
| utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas |
|
| 6 |
|
| tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis |
|
| 7 |
|
| confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae |
|
| 8 |
|
| iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque |
|
| 9 |
|
| beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos |
|
| 10 |
|
| in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis |
|
| 11 |
|
| in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi |
|
| 12 |
|
| benedictus es Domine doce me iustificationes tuas |
|
| 13 |
|
| in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui |
|
| 14 |
|
| in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis |
|
| 15 |
|
| in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas |
|
| 16 |
|
| in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos |
|
| 17 |
|
| gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos |
|
| 18 |
|
| revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua |
|
| 19 |
|
| incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua |
|
| 20 |
|
| concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore |
|
| 21 |
|
| increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis |
|
| 22 |
|
| aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi |
|
| 23 |
|
| etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis |
|
| 24 |
|
| nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae |
|
| 25 |
|
| deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum |
|
| 26 |
|
| vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas |
|
| 27 |
|
| viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis |
|
| 28 |
|
| dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis |
|
| 29 |
|
| viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei |
|
| 30 |
|
| viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus |
|
| 31 |
|
| adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere |
|
| 32 |
|
| viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum |
|
| 33 |
|
| he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper |
|
| 34 |
|
| da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo |
|
| 35 |
|
| deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
|
| 36 |
|
| inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam |
|
| 37 |
|
| averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
|
| 38 |
|
| statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo |
|
| 39 |
|
| amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda |
|
| 40 |
|
| ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me |
|
| 41 |
|
| vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum |
|
| 42 |
|
| et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis |
|
| 43 |
|
| et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi |
|
| 44 |
|
| et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi |
|
| 45 |
|
| et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi |
|
| 46 |
|
| et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar |
|
| 47 |
|
| et meditabar in mandatis tuis quae dilexi |
|
| 48 |
|
| et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis |
|
| 49 |
|
| zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti |
|
| 50 |
|
| haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me |
|
| 51 |
|
| superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi |
|
| 52 |
|
| memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
|
| 53 |
|
| defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam |
|
| 54 |
|
| cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae |
|
| 55 |
|
| memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
|
| 56 |
|
| haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi |
|
| 57 |
|
| heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam |
|
| 58 |
|
| deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum |
|
| 59 |
|
| cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua |
|
| 60 |
|
| paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua |
|
| 61 |
|
| funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus |
|
| 62 |
|
| media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
|
| 63 |
|
| particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua |
|
| 64 |
|
| misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me |
|
| 65 |
|
| teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum |
|
| 66 |
|
| bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
|
| 67 |
|
| priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi |
|
| 68 |
|
| bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas |
|
| 69 |
|
| multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua |
|
| 70 |
|
| coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum |
|
| 71 |
|
| bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas |
|
| 72 |
|
| bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti |
|
| 73 |
|
| ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua |
|
| 74 |
|
| qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi |
|
| 75 |
|
| cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me |
|
| 76 |
|
| fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo |
|
| 77 |
|
| veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est |
|
| 78 |
|
| confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis |
|
| 79 |
|
| convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua |
|
| 80 |
|
| fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar |
|
| 81 |
|
| caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi |
|
| 82 |
|
| defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me |
|
| 83 |
|
| quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus |
|
| 84 |
|
| quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium |
|
| 85 |
|
| narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua |
|
| 86 |
|
| omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me |
|
| 87 |
|
| paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua |
|
| 88 |
|
| secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui |
|
| 89 |
|
| lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo |
|
| 90 |
|
| in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet |
|
| 91 |
|
| ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi |
|
| 92 |
|
| nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea |
|
| 93 |
|
| in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me |
|
| 94 |
|
| tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi |
|
| 95 |
|
| me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi |
|
| 96 |
|
| omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
|
| 97 |
|
| mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est |
|
| 98 |
|
| super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est |
|
| 99 |
|
| super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est |
|
| 100 |
|
| super senes intellexi quia mandata tua quaesivi |
|
| 101 |
|
| ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua |
|
| 102 |
|
| a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi |
|
| 103 |
|
| quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo |
|
| 104 |
|
| a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis |
|
| 105 |
|
| nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis |
|
| 106 |
|
| iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae |
|
| 107 |
|
| humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum |
|
| 108 |
|
| voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me |
|
| 109 |
|
| anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus |
|
| 110 |
|
| posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi |
|
| 111 |
|
| hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt |
|
| 112 |
|
| inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem |
|
| 113 |
|
| samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi |
|
| 114 |
|
| adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi |
|
| 115 |
|
| declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei |
|
| 116 |
|
| suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea |
|
| 117 |
|
| adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper |
|
| 118 |
|
| sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum |
|
| 119 |
|
| praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua |
|
| 120 |
|
| confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui |
|
| 121 |
|
| ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me |
|
| 122 |
|
| suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi |
|
| 123 |
|
| oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
|
| 124 |
|
| fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me |
|
| 125 |
|
| servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua |
|
| 126 |
|
| tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam |
|
| 127 |
|
| ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion |
|
| 128 |
|
| propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui |
|
| 129 |
|
| fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea |
|
| 130 |
|
| declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis |
|
| 131 |
|
| os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam |
|
| 132 |
|
| aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum |
|
| 133 |
|
| gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia |
|
| 134 |
|
| redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua |
|
| 135 |
|
| faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas |
|
| 136 |
|
| exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam |
|
| 137 |
|
| sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
|
| 138 |
|
| mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis |
|
| 139 |
|
| tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei |
|
| 140 |
|
| ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud |
|
| 141 |
|
| adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus |
|
| 142 |
|
| iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas |
|
| 143 |
|
| tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea |
|
| 144 |
|
| aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam |
|
| 145 |
|
| cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram |
|
| 146 |
|
| clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua |
|
| 147 |
|
| praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi |
|
| 148 |
|
| praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua |
|
| 149 |
|
| vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
|
| 150 |
|
| adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt |
|
| 151 |
|
| prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas |
|
| 152 |
|
| initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea |
|
| 153 |
|
| res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus |
|
| 154 |
|
| iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me |
|
| 155 |
|
| longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt |
|
| 156 |
|
| misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me |
|
| 157 |
|
| multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi |
|
| 158 |
|
| vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt |
|
| 159 |
|
| vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me |
|
| 160 |
|
| principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae |
|
| 161 |
|
| sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum |
|
| 162 |
|
| laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa |
|
| 163 |
|
| iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi |
|
| 164 |
|
| septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae |
|
| 165 |
|
| pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
|
| 166 |
|
| expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi |
|
| 167 |
|
| custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer |
|
| 168 |
|
| servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
|
| 169 |
|
| thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum |
|
| 170 |
|
| intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me |
|
| 171 |
|
| eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas |
|
| 172 |
|
| pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas |
|
| 173 |
|
| fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi |
|
| 174 |
|
| concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea |
|
| 175 |
|
| vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me |
|
| 176 |
|
| erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus |
|
|
|
|