Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus |
| 2 |
| stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem |
| 3 |
| Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum |
| 4 |
| illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini |
| 5 |
| quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David |
| 6 |
| rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te |
| 7 |
| fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis |
| 8 |
| propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te |
| 9 |
| propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/121.mp3
150
121