Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius |
| 2 |
| sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob |
| 3 |
| si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei |
| 4 |
| si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem |
| 5 |
| et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob |
| 6 |
| ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae |
| 7 |
| introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius |
| 8 |
| surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae |
| 9 |
| sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt |
| 10 |
| propter David servum tuum non avertas faciem christi tui |
| 11 |
| iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam |
| 12 |
| si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam |
| 13 |
| quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi |
| 14 |
| haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam |
| 15 |
| viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus |
| 16 |
| sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt |
| 17 |
| illic producam cornu David paravi lucernam christo meo |
| 18 |
| inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/131.mp3
150
131