Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
| 2 |
| qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
| 3 |
| laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave |
| 4 |
| quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi |
| 5 |
| quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis |
| 6 |
| omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis |
| 7 |
| educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis |
| 8 |
| qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus |
| 9 |
| emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius |
| 10 |
| qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
| 11 |
| Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
| 12 |
| et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
| 13 |
| Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem |
| 14 |
| quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur |
| 15 |
| simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
| 16 |
| os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
| 17 |
| aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum |
| 18 |
| similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis |
| 19 |
| domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
| 20 |
| domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino |
| 21 |
| benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/134.mp3
150
134