Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: |
| 2 |
| qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. |
| 3 |
| Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. |
| 4 |
| Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Isral in possessionem sibi. |
| 5 |
| Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster pr omnibus diis. |
| 6 |
| Omnia qucumque voluit Dominus fecit, in clo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. |
| 7 |
| Educens nubes ab extremo terr, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. |
| 8 |
| Qui percussit primogenita gypti, ab homine usque ad pecus. |
| 9 |
| Et misit signa et prodigia in medio tui, gypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. |
| 10 |
| Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: |
| 11 |
| Sehon, regem Amorrhorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan: |
| 12 |
| et dedit terram eorum hreditatem, hreditatem Isral populo suo. |
| 13 |
| Domine, nomen tuum in ternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. |
| 14 |
| Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. |
| 15 |
| Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
| 16 |
| Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. |
| 17 |
| Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. |
| 18 |
| Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. |
| 19 |
| Domus Isral, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. |
| 20 |
| Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. |
| 21 |
| Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/134.mp3
150
134