|
| 1 |
|
| in finem David psalmus |
|
| 2 |
|
| Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
|
| 3 |
|
| intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti |
|
| 4 |
|
| et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea |
|
| 5 |
|
| ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam |
|
| 6 |
|
| mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam |
|
| 7 |
|
| quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
|
| 8 |
|
| si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades |
|
| 9 |
|
| si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris |
|
| 10 |
|
| etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
|
| 11 |
|
| et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis |
|
| 12 |
|
| quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius |
|
| 13 |
|
| quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae |
|
| 14 |
|
| confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis |
|
| 15 |
|
| non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae |
|
| 16 |
|
| inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis |
|
| 17 |
|
| mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum |
|
| 18 |
|
| dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum |
|
| 19 |
|
| si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me |
|
| 20 |
|
| quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas |
|
| 21 |
|
| nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam |
|
| 22 |
|
| perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
|
| 23 |
|
| proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas |
|
| 24 |
|
| et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |
|
|
|
|