Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| intellectus David cum esset in spelunca oratio |
| 2 |
| voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum |
| 3 |
| effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio |
| 4 |
| in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi |
| 5 |
| considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam |
| 6 |
| clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium |
| 7 |
| intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me |
| 8 |
| educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/141.mp3
150
141