Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum |
| 2 |
| misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me |
| 3 |
| Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum |
| 4 |
| homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt |
| 5 |
| Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt |
| 6 |
| fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos |
| 7 |
| emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum |
| 8 |
| quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis |
| 9 |
| Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi |
| 10 |
| qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno |
| 11 |
| eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis |
| 12 |
| quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi |
| 13 |
| promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis |
| 14 |
| boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum |
| 15 |
| beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/143.mp3
150
143