Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| alleluia Aggei et Zacchariae |
| 2 |
| lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus |
| 3 |
| in filiis hominum quibus non est salus |
| 4 |
| exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum |
| 5 |
| beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius |
| 6 |
| qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis |
| 7 |
| qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos |
| 8 |
| Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos |
| 9 |
| Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet |
| 10 |
| regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/145.mp3
150
145