Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem psalmus David |
| 2 |
| exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob |
| 3 |
| mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te |
| 4 |
| memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma |
| 5 |
| tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet |
| 6 |
| laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur |
| 7 |
| impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius |
| 8 |
| hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus |
| 9 |
| ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus |
| 10 |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/019.mp3
150
19