Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania |
| 2 |
| adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma |
| 3 |
| disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum |
| 4 |
| qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos |
| 5 |
| tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
| 6 |
| ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius |
| 7 |
| Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
| 8 |
| postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
| 9 |
| reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos |
| 10 |
| et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram |
| 11 |
| servite Domino in timore et exultate ei in tremore |
| 12 |
| adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta |
| 13 |
| cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/002.mp3
150
2