Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| psalmus David ad te Domine levavi animam meam |
| 2 |
| Deus meus in te confido non erubescam |
| 3 |
| neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur |
| 4 |
| confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me |
| 5 |
| dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die |
| 6 |
| reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt |
| 7 |
| delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine |
| 8 |
| dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via |
| 9 |
| diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas |
| 10 |
| universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius |
| 11 |
| propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim |
| 12 |
| quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit |
| 13 |
| anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram |
| 14 |
| firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis |
| 15 |
| oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos |
| 16 |
| respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego |
| 17 |
| tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me |
| 18 |
| vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea |
| 19 |
| respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me |
| 20 |
| custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te |
| 21 |
| innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te |
| 22 |
| libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/024.mp3
150
24