Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata |
| 2 |
| beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus |
| 3 |
| quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die |
| 4 |
| quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma |
| 5 |
| delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma |
| 6 |
| pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt |
| 7 |
| tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma |
| 8 |
| intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos |
| 9 |
| nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te |
| 10 |
| multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit |
| 11 |
| laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/031.mp3
150
31