Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Ipsi David intellectus. [Beati quorum remiss sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. |
| 2 |
| Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. |
| 3 |
| Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. |
| 4 |
| Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in rumna mea, dum configitur spina. |
| 5 |
| Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. |
| 6 |
| Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. |
| 7 |
| Tu es refugium meum a tribulatione qu circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. |
| 8 |
| Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. |
| 9 |
| Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. |
| 10 |
| Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. |
| 11 |
| Ltamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.] |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/psalms/031.mp3
150
31