Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio |
| 2 |
| confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi |
| 3 |
| cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione |
| 4 |
| quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide |
| 5 |
| diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
| 6 |
| verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum |
| 7 |
| congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
| 8 |
| timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem |
| 9 |
| quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt |
| 10 |
| Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum; |
| 11 |
| consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem |
| 12 |
| beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
| 13 |
| de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum |
| 14 |
| de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram |
| 15 |
| qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum |
| 16 |
| non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae |
| 17 |
| fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur |
| 18 |
| ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius |
| 19 |
| ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame |
| 20 |
| anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est |
| 21 |
| quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus |
| 22 |
| fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/032.mp3
150
32