|
| 1 |
|
| huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me |
|
| 2 |
|
| adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi |
|
| 3 |
|
| effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum |
|
| 4 |
|
| confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala |
|
| 5 |
|
| fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos |
|
| 6 |
|
| fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos |
|
| 7 |
|
| quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam |
|
| 8 |
|
| veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso |
|
| 9 |
|
| anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo |
|
| 10 |
|
| omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum |
|
| 11 |
|
| surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me |
|
| 12 |
|
| retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae |
|
| 13 |
|
| ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur |
|
| 14 |
|
| quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar |
|
| 15 |
|
| et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi |
|
| 16 |
|
| dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis |
|
| 17 |
|
| Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam |
|
| 18 |
|
| confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te |
|
| 19 |
|
| non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis |
|
| 20 |
|
| quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant |
|
| 21 |
|
| et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri |
|
| 22 |
|
| vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me |
|
| 23 |
|
| exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam |
|
| 24 |
|
| iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi |
|
| 25 |
|
| non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum |
|
| 26 |
|
| erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me |
|
| 27 |
|
| exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius |
|
| 28 |
|
| et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |
|
|
|
|