Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem servo Domini David |
| 2 |
| dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius |
| 3 |
| quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium |
| 4 |
| verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret |
| 5 |
| iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit |
| 6 |
| Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes |
| 7 |
| iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine |
| 8 |
| quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt |
| 9 |
| inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos |
| 10 |
| quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
| 11 |
| praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde |
| 12 |
| non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me |
| 13 |
| ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/035.mp3
150
35