|
| 1 |
|
| ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem |
|
| 2 |
|
| quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident |
|
| 3 |
|
| spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius |
|
| 4 |
|
| delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
|
| 5 |
|
| revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet |
|
| 6 |
|
| et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem |
|
| 7 |
|
| subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias |
|
| 8 |
|
| desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris |
|
| 9 |
|
| quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
|
| 10 |
|
| et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies |
|
| 11 |
|
| mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
|
| 12 |
|
| observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis |
|
| 13 |
|
| Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius |
|
| 14 |
|
| gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde |
|
| 15 |
|
| gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur |
|
| 16 |
|
| melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas |
|
| 17 |
|
| quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus |
|
| 18 |
|
| novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit |
|
| 19 |
|
| non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
|
| 20 |
|
| quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt |
|
| 21 |
|
| mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet |
|
| 22 |
|
| quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt |
|
| 23 |
|
| apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet |
|
| 24 |
|
| cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam |
|
| 25 |
|
| iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes |
|
| 26 |
|
| tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit |
|
| 27 |
|
| declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi |
|
| 28 |
|
| quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit |
|
| 29 |
|
| iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam |
|
| 30 |
|
| os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
|
| 31 |
|
| lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius |
|
| 32 |
|
| considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum |
|
| 33 |
|
| Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi |
|
| 34 |
|
| expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis |
|
| 35 |
|
| vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani |
|
| 36 |
|
| et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius |
|
| 37 |
|
| custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico |
|
| 38 |
|
| iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt |
|
| 39 |
|
| salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis |
|
| 40 |
|
| et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |
|
|
|
|