Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem Idithun canticum David |
| 2 |
| dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me |
| 3 |
| obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est |
| 4 |
| concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis |
| 5 |
| locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi |
| 6 |
| ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma |
| 7 |
| verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea |
| 8 |
| et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est |
| 9 |
| ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me |
| 10 |
| obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti |
| 11 |
| amove a me plagas tuas |
| 12 |
| a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma |
| 13 |
| exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei |
| 14 |
| remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/038.mp3
150
38