Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem in intellectum filiis Core |
| 2 |
| quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus |
| 3 |
| sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei |
| 4 |
| fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus |
| 5 |
| haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis |
| 6 |
| quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei |
| 7 |
| Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico |
| 8 |
| abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt |
| 9 |
| in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae |
| 10 |
| dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus |
| 11 |
| dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus |
| 12 |
| quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/041.mp3
150
41