Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus |
| 2 |
| Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis |
| 3 |
| propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris |
| 4 |
| sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma |
| 5 |
| fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus |
| 6 |
| Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo |
| 7 |
| conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra |
| 8 |
| Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma |
| 9 |
| venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram |
| 10 |
| auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne |
| 11 |
| vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra |
| 12 |
| Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/045.mp3
150
45