Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| canticum psalmi filiis Core secunda sabbati |
| 2 |
| magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius |
| 3 |
| fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni |
| 4 |
| Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam |
| 5 |
| quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum |
| 6 |
| ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt |
| 7 |
| tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis |
| 8 |
| in spiritu vehementi conteres naves Tharsis |
| 9 |
| sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma |
| 10 |
| suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
| 11 |
| secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua |
| 12 |
| laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; |
| 13 |
| circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius |
| 14 |
| ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram |
| 15 |
| quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/047.mp3
150
47