|
| 1 |
|
| psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum |
|
| 2 |
|
| ex Sion species decoris eius |
|
| 3 |
|
| Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida |
|
| 4 |
|
| advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum |
|
| 5 |
|
| congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia |
|
| 6 |
|
| et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma |
|
| 7 |
|
| audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum |
|
| 8 |
|
| non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper |
|
| 9 |
|
| non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos |
|
| 10 |
|
| quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves |
|
| 11 |
|
| cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est |
|
| 12 |
|
| si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius |
|
| 13 |
|
| numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo |
|
| 14 |
|
| immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua |
|
| 15 |
|
| et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma |
|
| 16 |
|
| peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum |
|
| 17 |
|
| tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum |
|
| 18 |
|
| si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas |
|
| 19 |
|
| os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos |
|
| 20 |
|
| sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum |
|
| 21 |
|
| haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam |
|
| 22 |
|
| intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat |
|
| 23 |
|
| sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei |
|
|
|
|