Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| in finem intellectus David |
| 2 |
| cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech |
| 3 |
| quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate |
| 4 |
| tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum |
| 5 |
| dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma |
| 6 |
| dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam |
| 7 |
| propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma |
| 8 |
| videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent |
| 9 |
| ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua |
| 10 |
| ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi |
| 11 |
| confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/psalms/051.mp3
150
51